MAGISTERIUM et MAGISTRATUS

MAGISTERIUM et MAGISTRATUS
MAGISTERIUM et MAGISTRATUS
in Censore, et Equitum Magistro, apud Romanos, concurrerunt; namqueve et Censor Magister morum dicebatur. Unde Symmachus l. 4. Ep. 45. de Censura, Nolo mireris gravissimum ordinem Magisterium respuisse. Nempe illius, ut et Magistri Equitum, Magisterium: ambos fecit Magistratus Populi Romani. Non tamen inde Gruterus evicerit, Auctores attentius loquutos promiscuo Magisterium et Magistratum usurpâsse. Certe Censorem, Magistratum morum; Equitum Magistrum, Magistratum Equitum gessisse, nemo dixxerit. Magistri sunt, ut ait Festus, pagorum, societatum, vicorum, collegiorum; equitum: Ludorum praeterea et conviviorum: denique doctores artium: quorum dignitas Magisterium, non Magistratus. Nec obstat Sueton. Caligulâc. 22. Magisteria Sacerdotis dicens: Etenim Sacerdotum Collegia sunt, non Magistratus. Aut Domitiano, Minervae, cui collegium instituerat, ex quo sorte ducti Magisteriô fungerrentur. Diserte enim id Collegium vocat, cuius sodales Magistratus nemo vocaret. Apuleius sane Aedilis Magisterium dixit, Metam. l. 1. sed loquitur, ut de Municipiorum Decurionibus Romani solebant. Suetonius Octavio c. 2. Avus Municipalibus Magisteriis contentus, etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. Not. ad Livium l. 24. c. 25.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Ordinary magisterium — may refer to: A category of officials in the Roman Republic. See Magistratus. The bishops of the Catholic Church in their role as teachers. When the bishops teach something with unanimity, they are referred to as the ordinary and universal… …   Wikipedia

  • Extraordinary magisterium — may refer to:* A category of officials in the Roman Republic. See Magistratus.* The bishops of the Catholic Church when gathered in an ecumenical council, or the Pope when teaching ex cathedra . See Infallibility of the Church …   Wikipedia

  • TRIBUNUS — nomen non unius apud Romanos dignitatis. Tribunus seu Praefectus Celerum dictus est, qui Equitibus praeerat, et veluti secundum a Regibus locum obtinebat, quo in numero Iunius Brutus, auctor eiectorum Regum, exstitit. Magistratum hunc Romulus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MAGISTER — quantus in Imperio titulus olim fuerit, indicat Cassiodor. Variar. l. 6. form. 6. de Magisteria dignitate. His tribui solet, qui velclassi, societati et muneri praesunt, vel in scientia aliqua, praesertim literaria, eminentiae gradum consecuti… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAEFECTURA Uribs — ab Augusto, instituta, ut incivilis, deposita, apud Hieronymum: Ita enim is ex poster. chron. Eusebii; Messalla Corvinus, primus Praefectus urbis factus sextô die Magistratuse abdicavit, incivilem potestatem esse contestans. Ad quae verba… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MAG — magister, magister, magisterii, magisterio, magisterium, magistra, magistras, magistratibus, magistratu, magistratus, magistreis, Magistri, magistris, magistro, magistrorum, magistros, magistrum, Magna, Magnae, Magni, Magnis, Magno, magnum,… …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • requeste — Requeste, f. penac. C est une demande faite en suppliant, Supplex petitio, et ce ou par escrit, comme, Tels sont les libelles que le subject presente à son seigneur, et le justiciable à son justicier, Libelli supplices, Postulata libellaria. Bud …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”